Pensum D et E cap. I LLPSI (© Jose A. Rojas Carrera)

in libro professoris Orberg, cuius titulus est FAMILIA ROMANA, sunt tria pensa: PENSVM A quod pertinet ad normas grammaticas PENSVM B quod pertinet ad vocabula PENSVM C quod pertinet ad interrogata Latine respondenda Alii magistri hujus rationis docendi studiosi proposuerunt nova pensa, quae nominari possunt D et E. PENSVM D constat in responsis Latine datis, quibus interrogata Latina proponenda sunt. PENSVM E pertinet ad enuntiata mendose prolata, quae a discipulis corrigenda sunt.